PLASMA

PLASMA
PLASMA
Graece πλάσμα, vox dicta est a Phonascis, quae sie eliquata et mollis esset, ut per omnes sonos intentionesque possetvariari, ut iscimus ex Quintiliano, l. 1. c. 8. (al. 14.) Eôdem sensu apud Persium, Sat. 1. v. 15. occurrit, in his verbis,
Scilicet haec populo, pexusque togâque recenti,
Et natalitia tandem cum Sardonyche albus,
sede legens celsa liquido cum plasmate guttur
Mobile collueris, patranti fractus ocello,
Heic, neque more probô videas, neque voce serenâ
Ingentes trepidare Titos ————
Ubi quod liquidô plasmate guttur colluere, dicit paulo infra, eliquare et tenerô palatô verba supplantare. at male Vir eruditissimus, qui plasma ibi accepit, pro medicamenti genere, leniendis faucibus facto. Nempe πλάςις in Musica est, varietas soni, ut apud Theophrastum videre est, et Phonasci εὔπλαςτονφωνὴν vocabant, faeilem tractabilemque, et quae per omnes intentionum remissionumque numeros flecti ducique posset; ut contra ἄπλαςτον, rigidam et monotonon, quae veriari versarique non poterat. Plut. in Cicerone, Ἡ φωνὴ πολλὴ καὶ ἀγαθὴ, ςκληρὰ δὴ ἄπλὠςτος. Sic κατα πλάσματος αὐλεῖν, apud eundem Theophrastum, est πολυκάμπτως αὐλεῖν et πολυτρόπως, multâ varietate soni tibiâ canere; cui contrarium ἀπλάςτως αὐλεῖν, sine ullo sonorum flexu acvaerietaete; cuiusmodi cantus Veterum fuit, cum simplex adhuc Musice in theatris vigeret, usque ad Antigenidis aetatem, de quo idem ubi de tempestiva arundinum ad tibias caesione, Τήνδε τομὴν ὠραίαν πρὸ Α᾿ντιγενίδου μὲν ἥνςκ᾿ ἤυλουν ἀπλάςτως, ὑπ᾿ Α᾿ρκτούρῳ, βοηδρομιῶνος μηνὸς, quae Plin. l. 16. c. 36. sic reddit, Caedi solebant tempestiva, usque ad Antigenidem, cum adhuc simplici Musicâ uterentur, sub Arcturo. Ergo ante Antigenidem ἀπλάςτως αὐλεῖν solebant et simplici Musicâ uti. Addit Theophrastus, Τὸν γὰρ οὓτῳ τμηθέντα ςυχνοῖς μὲν ἔτεςιν ὕςτερον γίνεςθαι χρήςιμον, τῶ προκαταυλήςεως δεῖςθαι πολλῆς, ςυμμύειν δὲ τὸ ςτόμα τῶ γλωττῶν, ὅ πρὸς τὴν δὶακτορίαν εἷναι χρήςιμον. Vertit Plin. Sic praeparatae aliquot post annos utiles esse incipiebant: tunc quoque multâ domandae exercitatione et canere tibiae ipsae edocendae, comprimentibus se lmgults, quod erat illis theatrorum moribus utilius. Ubi τὴν διακτορίαν non expressit, quae vox quid significet, ex sequentibus intelligere est. Ε᾿πειδῆ δὲ εἰς τὴν πλάςιν μετέβηςαν, ἡ τομὴ μεττεκινήθη, Postquam varietas accessit et cantûs quoque luxuria, caedi ante solstitia coeptae. Videlicet, uti πλάςις est vaerietas flexusque sonorum et luxuria cantus, fic Διακτορία contrarium est, elata nempe, clara simplexque pronuntiatio, ἀπαγγελία: ut solent nuntii, quos διακτόρους Graeci appellant, qui res non solum simpliciter et aperte narrant, ut gestae sunt, sed etiam clarâ elatâque voce. Nisi forte Διατορίαν apud Theophr. reponere melius. Est autem Δίατορον, rectum, sonorum, clar???. Et quidem in tibiarum et assae vocis cantu, qui καμπὰς seu flexus affectant ac minuritiones, vocem submittere coguntur, ut eam cum spiritu poffint per varios sonorum flexus dispensare: contra qui διατόρως et elate canere volunt, effusô largius spiritu tot flexibus lascivire, tamque varie voce ludere ac luxuriari nequeunt etc. Ad hanc πλάςεν autem non tantum foraminum numerus conferebat, sed et lingulatum ratio. Quo pluribus enim cavis aperta esset tibia, eo et plures animae flexus dum inspirabatur, poterat recipere et
maiorem sonorum varietatem reddere: quemadmodum et cithara, quo pluribus est instrueta chordis, eo plora sonorum numerorumque discrimina pluresque vocum flexus admiserit. Unde et Timotheum Milesium ferre non potuerunt Lacedaemonii, cum undecim pro septem chordis citharam intendisset, et condemnârunt eô nomine, quod veterem Musicam corrumperet τὴν πολυφωνίαν εἰςάγων, varietatem sonorum introducens. Sic igitur, cum a simplicitate veteris Musicae (in qua tibiae paucis foraminibus erant apettae, et dextra quidem Phrygia unô solum, sinistra duobus) recesserunt, τὸ ποικίλον, καὶ τὸ πολύτροπον καὶ πολυκαμπὲς in omni instrumentorum genere,
adeoque et in tibiis, consectati sunt: quod Pollux diodoro Thebano, Athenaeus et Pausanias Pronomo ex eadem gente, Theophrastus vero indidem oriundo Antigenidae tribuit, qui πολύτρητον κάλαμον, multiforatilem tibiam, ut Appuleius reddit, excogitavit primus. Praeter numerum vero foraminum, etiam lingulas ad flectendos in tibiis sonos facere, constat ex eodem Theophrasto. Apertiores ad id aptiores: antiquitus compressiores fiebant, cum soni non flectebantur etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 120. et seqq. nec non supra, ubi de Phonascis et Phonascia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • plasma — [ plasma ] n. m. • 1845; plasme « calcédoine verte » 1752; mot gr. « chose façonnée » 1 ♦ Plasma sanguin, ou absolt plasma : partie liquide du sang. ⇒ sérum; plasmaphérèse . Plasma lyophilisé. 2 ♦ (1962) État de la matière portée à très haute… …   Encyclopédie Universelle

  • plasma- — ⇒PLASMA , PLASM(O) , (PLASM , PLASMO )élém. formants I. L élém. est ou représente le subst. plasma. A. BIOL., MÉD. [Corresp. à plasma A 1 a] 1. [Le mot constr. est un adj.; le 2e élém. est un suff.] V. plasmatique (dér. s.v. plasma). 2. [Les mots …   Encyclopédie Universelle

  • Plasma — Saltar a navegación, búsqueda El término Plasma puede referirse a los siguientes artículos: Plasma sanguíneo, el componente líquido de la sangre. Plasma seminal, el componente líquido del semen. Plasma, el cuarto estado de la materia y el más… …   Wikipedia Español

  • plasmă — PLÁSMĂ s.f. 1. Parte lichidă a sângelui sau a limfei formată din apă, săruri, protide, lipide, glucide, anticorpi etc. 2. Substanţă gazoasă puternic ionizată, ale cărei proprietăţi fizice sunt determinate de existenţa ionilor şi a electronilor în …   Dicționar Român

  • Plasma — may refer to: * Blood plasma, the yellow colored liquid component of blood, in which blood cells are suspended * Plasma (physics), an ionized gas, the fourth state of matter **Plasma display, a common application of plasma (physics), a flat panel …   Wikipedia

  • Plasma — Sn Blutflüssigkeit; Substanz, in der sich Stoff und Energiewechsel vollzieht per. Wortschatz fach. (19. Jh.) Neoklassische Bildung. Neoklassische Übernahme aus spl. plasma, dieses aus gr. plásma Gebilde zu gr. plássein kneten, bilden, gestalten …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • Plasma — Plas ma, n. [See {Plasm}.] 1. (Min.) A variety of quartz, of a color between grass green and leek green, which is found associated with common chalcedony. It was much esteemed by the ancients for making engraved ornaments. [1913 Webster] 2. (Biol …   The Collaborative International Dictionary of English

  • plasma — m. hemat. Fracción líquida de la sangre y de la linfa en la que se encuentran suspendidos los componentes sólidos. Está formado por agua, electrólitos, glucosa, lípidos, proteínas, gases disueltos y bilirrubina. El plasma es fundamental para el… …   Diccionario médico

  • plasma — Element prim de compunere savantă cu semnificaţia (referitor la) plasmă (1), de plasmă (1) . [var. plasmo . / < fr., gr. plasma]. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • plasma — (n.) 1712, form, shape (earlier plasm, 1620), from L.L. plasma, from Gk. plasma something molded or created, from plassein to mold, originally to spread thin, from PIE *plath yein, from root *pele flat, to spread (see PLANE (Cf. plane) (n …   Etymology dictionary

  • plasma — s. m. 1.  [Fisiologia] Líquido claro onde se encontram os glóbulos do sangue e da linfa (ex.: plasma sanguíneo). 2.  [Física nuclear] Meio gasoso a alta temperatura, em equilíbrio termodinâmico, eletricamente neutro mas condutor da eletricidade,… …   Dicionário da Língua Portuguesa

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”